

Apocalypsis B. Joannis*
Caput 1: Versus 15
Et pedes.Id est ultimi fideles, qui multis concussionibus non retinebunt priorem naturam, sicut aurichalcum, quod saepe incenditur, et meliorem accipit colorem.In camino ardenti.In alia translatione habetur: aurichalco Libani, per quod ostenditur quod in illa regione ubi Dominus crucifixus est, maxime illa tribulatio est valitura.Et vox illius tanquam vox aquarum multarum.Id est, praedicatio ejus obtinet vim aquae, quia mundat. Vel, quia hanc vocem receperunt jam multi populi (qui comparantur aquae propter fluxum) tanto magis vos constare debetis. Vel vox datrix multarum aquarum, id est gratiarum, unde mox sequitur: